monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 8
Post has quatuor tentationes, quatuor exclamationes, quatuor liberationes, quatuor miserationum dominicarum confessiones, generaliter in hoc psalmo consequenter ipsa commendatur Ecclesia; ut evidentissime noveritis, de qua Psalmus ab exordio loquebatur. Commendatur autem ita ut nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam : quia ideo ille venit, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant ; quia omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur . Quo commendato, dicitur aliquid, quod etiam de haereticis intelligatur, quibus tanquam civilibus bellis quatitur Ecclesia; et concluditur Psalmus, quem iam exposui, brevius fortasse quam putabatis. Nam usque adeo me istum totum psalmum aliquantum prolixum exposuisse arbitror, ut iam officium a me non exspectetis disputatoris, sed pene lectoris, si tenetis quae dixi. Puto enim, sunt ante oculos vestros constituta; sed ut melius commendentur, breviter replicentur. Prima tentatio erroris et famis verbi; secunda difficultatis vincendarum concupiscentiarum; tertia taedii atque fastidii; quarta tempestatis et periculorum in gubernandis Ecclesiis: et in his omnibus exclamationes, et liberationes, et miserationum Dei confessiones. Ad extremum ipsius Ecclesiae fit commendatio, quae et salva facta est per gratiam Dei nostri, non per meritum suum: et commemoratur inimicorum afflictio propter superbiam; quibus exstinctis, erecta est Ecclesia: et propter insidias quasdam deminutionis ab haereticis, et detrimentorum quodammodo domesticorum, et ex his circa Ecclesiam divina beneficia; et Psalmi conclusio. Legamus iam magis quam disseramus.